CAPVT XV.
Sanguinis circuitus rationibus verisimilibus
confirmatur.

SEd hoc etiam subiungere non abs re fuerit, quod secundum communes quasdam ratiocinationes, ita esse & conueniens sit, & necessarium. Primum (Aristot. de respirat. & lib. 2. & 3. de partibus animalium & alibi) cum mors sit corruptio propter calidi defectum & viue-

---p.59---

tia omnia calida, morientia frigida, locum, & originem esse oportet caloris, quasi lares focumque, quo naturae fomites, & primordia ignis natiui contineantur, & conseruentur, a quo calor & vita in omnes partes tanquam ab origine profluant, & alimentum adueniat, & concoctio, & nutritio, & omnis vegetatio dependeat.
    Hunc autem locum cor esse, & hoc principium vitae, & hoc quo dictum est modo, neminem vellem dubitare.
    Sanguini itaq; motu opus est, atque tali, vt ad cor rursus reuertatur, nam in externas corporis partes emandatus longe (vt Arist. 2. de part. animal.) a suo fonte, immotus coagularetur. (motu enim in omnibus calorem & spiritus generari, & conseruari videmus, quiete euanescere) tum a frigore extremorum & ambientis consistens aut gelatus sanguis & spiritubus (vti in mortuis) destitutus: vt rursus a fote, & origine, tam calorem quam spiritus, & omnino praeseruationem suam repetat, & reuertendo redintegraret; necesse fuit.
    Videmus vti a grigore exteriori extremitates aliquando algeant vt liuidi & nasus, & namus & genae quasi mortuorum appareant & sanguis in ipsis (qualis cadauerum, locis pronis solet decumbere) liuore cosistat, & membra adeo torpida, & aegre mobilia euadant, vt vitam pene amisisse videantur. Nullo modo profecto rursus (praesertim tam cito) calorem, colorem, & vitam recuperarent, nisi nouo, ab origine affluxu, & appulsu caloris fouerentur: Attrahere enim quomodo possunt, quibus calor & vita pene extincti sunt? aut quibus meatus condensati, & gelato sanguine repleti, quomodo adueniens admitterent alimentum, & sanguinem; nisi contentum dimitterent? & nisi omnino cor esset, & huiusmodi principium; vbi, his refrigeratis remanerent vita & calor (vt Aristoto. respirat. 2.) & vnde nouo, per arterias transmisso, sanguine, calido, spiritibus imbuto. Et quod frigefactum & effaetum est propellatur & omnes particulae calorem languidum & vitalem fomitem, pene extinctum repararent.
    Hinc ita est, vt ceteris omnibus partibus & vitam restitui, & sanitate recuperari, corde illeso contingere possit: Corde vero vel refrigerato, vel vitio graui aliquo affecto, totu animal pati, & corruptu iri necesse sit, cu principiu corrupitur & patitur. Nihil n.est<?> (vt Arist. 3. de partib. animal) quod aut ipso, aut caeteris quae ab ipso pedeant, pbere auxiliu potest. Et hinc obiter forsan ratio est, cur moerore, amore, inuidia, curis & huiusmodi, tabes & extenuatio contingant aut cachochymia & prouentus

---p.60---

cruditatum, quae & morbos omnes in ducant & homines conficiant: omne namque animi pathema, quod cum dolore, & gaudio, spe, auranxietate humanas exagitat mentes, & ad cor vsque pertingit, & ibi mutationem a naturali constitutione intemperie & pulsu & reliquis facit; illud in principio totum alimentum inquinando, & vires infirmando, minime mirum videri debet, quod varia genera morborum incurabilium in membris & corpore subinde procreat, quandoquidem totum corpus, in illo casu vitiato alimento & inopia calidi natiui laborat.
    Praeter haec cum alimento viuant omnia animalia interius co octo, necesse est concoctionem perfectam esse, & distributionem, & proinde locum & conceptaculum adesse, vbi perficiatur alimentum & vnde deriuetur in sigula membra; hic locus autem cor est; cum solum ex omnibus partibus (non solum in vena & arteria coronali priuato vsui) sed in cauitatibus suis tanquam in cisternis, & promptuario (auriculis scilicet & ventriculis) publico vsui, sanguinem continet: reliquae omnes partes sui ipsius tantum causa & priuato vsui, in vasibus duntaxat habent) & cum cor solum ita situm & constitutum, vt inde pulsu suo, in omnes partes (idque secundum iustitiam & proportionem cauitatem arteriarum, vnicuique particulae inseruien:ium<?>) aequaliter dispensat, distribuit, & indigentib. (quasi ethesauro & fonte) hoc modo largitur.
    Amplius ad hanc distributionem & motum sanguinis, impetu & violentia opus est, & impulsore, quale cor est: Tunc quia sanguis sponte sua (quasi versus principium, vel pars ad totum, vel gutta aquae sparsae super tabulam ad massam) facile concentratur & coit: (vti a leuibus causis solet celerrime frigore, timore, horrore & huiusmodi causis aliis.) Tum vltra quia e venis capillaribus in paruas ramificationes & inde in maiores exprimitur motu mebrorum & musculorum compressione, procliuis est magis & pronus sanguis, vt e circumferentia moueatur in centrum, quam e contrario (quamquam valuulae impedimento nullae forent) vnde vt principium relinquat, & loca stricta & frigidiora iniret, contra spontaneum moueretur. tum violentia opus habet sanguis tum impulsore, quale cor solum est, & eo quo dictum est modo.


第16章へ進む

前書きと校訂上の注記に戻る